monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 10
Discamus primum communes sacerdotum vestes atque pontificum. Lineis feminalibus, quae usque ad genua et poplites veniunt, verenda celantur, et superior pars sub umbilico vehementer astringitur: ut si quando expediti mactant victimas, tauros et arietes trahunt, portantque onera, et in officio ministrandi 361 sunt, etiam si lapsi fuerint, et femora revelaverint, non pateat quod opertum est. Inde et gradus altaris prohibentur fieri, ne inferior populus ascendentium verenda conspiciat: vocaturque lingua Hebraea hoc genus vestimenti MACHNASE, Graece περισκελῆ, a nostris feminalia, vel bracae usque ad genua pertingentes. Refert Iosephus (nam aetate eius adhuc templum stabat: et necdum Vespasianus et Titus Ierosolymam subverterant, et erat ipse de genere sacerdotali; multoque plus intelligitur quod oculis videtur, quam quod aure percipitur) haec feminalia de bysso retorta ob fortitudinem solere contexi, et postquam incisa fuerint, acu consui. Non enim posse in tela huiuscemodi fieri.